- NOTITIA
- NOTITIAInstrumentum, quod de re inter praesentes in re quapiam gesta, nec scripto mandata, aut in chartas relata, ad hoc vocatis testibus, conficiebatur, ut praesentibus posterisque nota fieret et in posterum nullus de ea dubitandi locus oriretur. Nam cum primis istis saeculis ea esset fidei inter homines integritas, ut solô verbô certisque traditionum seu investiturarum adhibitis formulis et ritibus, praedia Ecclesiis aliisque conferrentur, ac traderentur, interdum et ut plurimum coram testibus, ad maiorem firmitatem, donatariis ita postulantibus, Charta conficiebatur ad posterorum Notitiam, quae rem donatam ac collatam, Donatoris nomen, traditionis ritum ac formulam, testes qui adfuerant, annumque mensem ac diem continerent. Unde Breve memoratorium seu recordationis crebrius appellatur, in Tabulariis veterib. etc. Porro Notitiarum nonnullae ab ipsis partibus, i. e. donatoribus et donatariis, atque adeo ab ipsis testibus, qui in rei gestae fidem advocati erant, subscribebantur, cuiusmodi unam ex Tabulario Bellilocensi Chart. 154. his verbis affert Car. du Fresne: Notitia traditionis vel consignationis, qui hanc notitiam subtus firmaverunt, qualiter veniens aliquis home, nomine Atcardus ---- manibus tradidit ipsam villam -- -- Garulfo Abbati ---- per cordam signi et per hostium domo ---- sicut in Carta testamenti loquitur et tunc necesse fuit ipso Abbati vel ad ipsos Monachos, ut exinde notitiam colligere deberent, quod ita et fecerunt his praesentibus, actum fuit factam hanc motitiam traditionis in mense Octobro an. 3, Caroli Imperatoris, S. Aicardi, qui traditionem ita firmavit S. Adelgario S. Adraldi, etc. Aliae vero ab ipsis donatariis interdum describebantur, ut eorum posteris notum fieret, qualiter praedia ipsis et a quibus, quibusque praesentibus testibus, essent collata: quae quidem nudam rei gestae narrationem continebant, nullis adhibitis signaculis ac subscriptionibus, cum eas in polyptycha sua referri satis esse ducerent, ut est apud Gregor. M. l. 7. Ind. 2. Ep. 20. cuiusmodi passim exhibet Chron. Besuense. Atque hae quidem Notitiae vim diplomatis habebant. Charta Henrici Imperatoris apud Ughellum Tom. 4. p. 808. Et coetera, quae in praeceptis et notitiis Antecessorum nostrorum continentur. Alia Lucii Pontificis ibid. p. 817. sicut continetur in praecepto et in suis notitiis. Post annum vero 1100. rarius occurrunt. Plura de voce Notitia vide apud Pancirollum ad tit. Notitiae Imperii, Ioh. Mabillonium Tom. 5. Vitarum Ord. S. Benedicti, p. 761. et Car. du Fresne Glaessar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.